monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 7
Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus vel utenda, vel sanctis danda suscepi. Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito et usibus vestris: et codicem, hoc est decem visiones Isaiae valde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui: ut quotiescumque mea opuscula videris, toties amici dulcissimi recordatus, navigationem quam parumper distuleras, pares. Et quia non est in homine via eius, et a Domino gressus hominis diriguntur : si forte (quod procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut quos caritas iungit, terrarum longitudo non separet: et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem litterarum vicissitudine sentiamus.